Gaudeamus igitur

1. /: Gaudeamaus igitur,
juvenes dum sumus; :/
Post jucundam juventutem,

post molestam senectutem
/: Nos habebit humus. :/


5. Vivant omnes virgines
faciles, formosae,
Vivant et mulieres,

tenerae, amabiles
Bonae laboriosae!

2. Ubi sunt, qui ante nos
in mundo fuere?
Vadite ad superos,
transite ad inferos,
Ubi jam fuere.


6. Vivat et respublica
et qui illam regit

Vivat nostra civitas,

Maecenatum caritas,
Quae nos hic protegit!

3. Vita nostra brevis est,
brevi finietur;
Venit mors, velociter,
rapit nos astrociter,
Nemini parcetur.
7. Pereat tristitia,
Pereant osores,
Pereat diabolus,
quivis antiburschius,
Atque irrisores!

4. Vivat academia,
vivant professores,
vivat membrum quodlibet,

vivant membra quaelibet,
Sember sint in flore!
Dichter unbekannt
Fassung von Christian Wilhelm Kindleben
1781 (1748 - 1785)
stud. theol. Halle 1767